1.Watykan.
1997.Zn nr Mi 1209
1966. Zn nr Mi 503
2.1973.Zn nr Mi 628.
Adalbertus episcopus Pragensis seu Voitechus - hoc nomen idem valet ac praesidium exercitus - Libice in Bohemia, circa annum nongentesimum quinquagesimum sextum, natus est. Magdeburgi ab Archiepiscopo Adalberto, quem admirabatur, educatus est, postea cum ab eo sancto chrismate confirmaretur, nomen eius sibi imposuit. In patriam reversus, anno nongentesimo octogesimo tertio, postquam presbyter factus esset, secundus Pragensis Episcopus creatus est. Ut humilitatem indicaret, calceis uti noluit, cum urbem ingressus est. In possessionem cum veniret, dioecesim componere conatus, per sex annos populum evangelizare studuit, ne non christianis moribus uterentur. Cum sibi se parum profecisse videretur, necnon se muneri non idoneum arbitratus, Iohannem XII Papam rogavit, ut se ab officio moveret. Quinque annos vixit in Sancti Bonifatii monasterio; postea Papae rogatu iterum Pragensem dioecesim in se cepit gubernandam. Denuo deceptus, monasterium petiit; iussu tamen Gregorii V Papae, tertio in dioecesim reversus est. Fideles autem impedierunt quominus in urbem intraret. In Poloniam ideo se recepit, unde in Borussiam ad lucrandas animas proficiscitur. Ibi male receptus, anno nonagesimo septimo martyrium subiit.
Data dodania: 19 kwietnia 2013
Stan eksponatu: Dobry
Pomóż uzupełnić opis
Zauważyłeś błąd lub wiesz coś więcej na temat tego eksponatu?
Zasugeruj właścicielowi poprawiony opis i Zdobądź punkty dla swojego muzeum!